Bibliotheca publica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Bibliotheca publica est bibliotheca quae, omnibus lectoribus patens, pecuniis publicis sicut vectigalibus plerumque exercetur. Institutio est quam operantur bibliothecarii operariique professionales qui etiam servi civiles sunt.
Bibliothecis publicis sunt quinque proprietates fundamentales: vectigalibus sustinentur (plerumque ipsius loci, quamquam ullus rectionis gradus contribuere potest); a consilio administrantur ut rebus publicis faveant; omnibus patent, et quisque socius communitatis collectioni admitti potest; omnino voluntariae sunt, et nemo ad utilitatem ex eis capiendam compelli potest; atque officia fundamentalia sine impensá praebent.[4]
Bibliothecae publicae in multis civitatibus inveniuntur, ubi necessaria multitudinis educatae litterataeque pars saepe habentur. Bibliothecae publicae a bibliothecis investigationis, bibliothecis scholasticis, aliisque bibliothecis praecipuis distinctae sunt, quia earum propositum est data omnibus, potius quam certis scholis, institutionibus, multitudiníve investigatoriae, praebere. Etiam officia libere praebent, sicut praescholasticas fabularum horas ad alphabetismum inter puerulis cohortandum, locos tacitos studii laborisque discipulis et hominibus professionalibus, ac sodalitates librorum ad amorem litterarum in adultis alendum. Bibliothecae publicae usitate sinunt ut utentes libros aliasque materias mutuentur, eas ex praedio transferentes; praeterea collectiones referentiae quae in usum non veniunt habent, atque accessum ad computatra et interrete utentibus praebent.