Bibliotheca Publica Novi Eboraci
From Wikipedia, the free encyclopedia
Bibliotheca Publica Novi Eboraci est rete bibliothecarum publicarum in urbe metropolitana Novi Eboraci situm, cui sunt paene 53 milliones rerum et 92 rami. Quae bibliotheca, secunda a maximá bibliotheca publica in Civitatibus Foederatis, post Bibliothecam Congressionalem, et tertia a maximá in mundo, post Bibliothecam Britannicam,[1] est collegium privatum, non a gubernatione rectum, libere administratum, non lucrativum, quod ambabus re familiari et ratione aerariá operatur.[2]
Bibliothecae sunt rami in burgis Manhata, Bronx, et Insula Staten, et coniunctiones cum bibliothecis academiciis professionalibusque in omni regione metropolitaná Novi Eboraci; Brooklynium autem et Queens, alii urbis burgi, ramos rationis Bibliothecae Publicae Novi Eboraci non habent, sed suarum rationes proprias sustinent: Bibliothecam Publicam Brooklynii et Bibliothecam Publicam Queens. Rami Bibliothecae Publicae Novi Eboraci omnibus hominibus patent, et in bibliothecis mutuationis consistunt. Bibliothecae Publicae Novi Eboraci etiam sunt quattuor bibliothecae investigationis, quae omnibus hominibus etiam patent.
Bibliotheca, quae Bibliotheca Publica Novi Eboraci, Opera Fundata Astorana, Lenoxiana, et Tildeniana[3] rite per diplomata nominatur, saeculo undevicensimo constituebatur per coniunctionem parvarum bibliothecarum vicinarum et bibliothecarum socialium bibliophilorum hominumque pecuniosorum condita, a philanthropiá divitum civium Civitatum Foederatarum suarum aetatis adiuvata.
Nomen Bibliothecae Publicae Novi Eboraci etiam bibliothecae Praecipuum Ramum attingere potest, qui propter statuas leonum Patientiae et Fortitudinis in utro aditús latere sedentium facile agnoscitur, qui ramus Locus Insignis Nationalis Historicus anno 1965 declaratus,[4] in Tabulis Nationalibus Locorum Historicorum anno 1966 perscriptus,[5] et Locus Insignis Urbis Novi Eboraci? anno 1967 designatus est.[6]
Omni rationi sunt triginta novem bibliothecae Manhatae, triginta quinque in Bronx, et tredecim in Insulá Staten. Novissima est ramus viae 53 Manhatae, quae die 26 Iunii 2016 patere coepit.[7] Anno 2016, Bibliotheca Publica Novi Eboraci in quattuor sedibus investigationis et octoginta octo ramis vicinis tribuum burgorum accommodatorum consistebat.[8] Omnes bibliothecae intra rationem ab omnibus hospitibus libere (sine pensione) visitari possunt. Anno 2010, collectio investigationis 44,507,623 res (libros, pelliculas generis video, tabulas geographicas, et cetera), et rami 8,438,775 res tenebant.[9] Collectiones una sunt paene 53 milliones rerum, quae summa superatur solum a Bibliotheca Congressionali et Bibliotheca Britannica.