America
continens / From Wikipedia, the free encyclopedia
America (-ae, f.)[1][2] est terra continens[1] seu supercontinens quae Americam Septentrionalem et Americam Australem complectitur, Media America non excepta. Plurimas terrae partes in Hemisphaerio Occidentali constituunt,[3][4] et Novum Mundum una continent. Continens finitima est Asia.
Geographia
Tabula aut despectus
America, cum suis insulis consociatis, circa 8 centesimas superficiei telluris (42 262 142 chiliometra2) et 28.4 centesimas eius terrarum emersarum continet. Topographia notatur per Cordilleram Americanum, longam montium catenam, quae per omne litus occidentale extenditur. Orientale autem Americae latus, humilius et planius, magnis pelvibus fluviatilibus bene describitur, inter quorum regiones sunt pelves Amazoniae, Fluminis Sancti Laurentii, Lacuum Magnorum, Fluminis Mississippiensis, et Fluminis Platensis. Quia omnis America a septentrionibus ad australem 14 000 fere chiliometra extenditur, clima et oecologia latissime variant, ab arctica Canadae Septentrionalis, Groenlandiae, Alascaeque tundra ad silvas pluviales tropicas quae in Media America et America Australi patent.