Abies
From Wikipedia, the free encyclopedia
Abies (nomen a Miller anno 1754 inventum) est arbor notissima, quae montes habitat non altissimos in Europa, Asia, America, et Africa Septentrionali. Similes sunt Picearum, quae autem melius algidissimum aerem ferunt; in regionibus septentrionalioribus vel altioribus vivunt. In Europa enim frequentant Abietes et Alpes et Appenninos et Graeciam et Africam; absunt in Germania septentrionali, Scandinavia, et Russia.
Abies koreana
Notissima inter multas Abietum species est Abies alba.
Abietis folia sunt parvi acus; fructus sunt strobili qui, maturi, integri non possunt manere. Abies umbram amat, et crescere potest in silvis ubi plures et maiores sunt arbores aliae, exempli gratia Fagi vel piceae.