Picea
From Wikipedia, the free encyclopedia
Picea est genus arborum familiae Pinacearum.
Piceas scripsit M. Cornelius Fronto in epistula M. Aurelio scripta non esse similes horto, culto rigatoque manu, nam ventis atque imbribus educantur piceae. Conatur describere pretium operis ardi, praesertim de cognationibus personalibus.[1] Piceae sunt Pinaceae generis quod continet pinum arborem, abietem, cedrum, et plures. Sunt fere quadraginta species generis arboris.[2] Piceae saepe nominantur colore conorum aut foliorum. Etiam nominantur locis indigenis. Picea breweriana interdum appellatur flens picea quod rami sunt demissi[3]. Crescunt 6–11 uncias quotannis. Possunt crescere tam celeriter ut fiant valde altae et soleant esse 60–200 pedes altae. Altissima picea est Picea sitchensis, quae stat 300 pedes alta.[4] Piceae sunt altissimae inter arbores Europae. Interdum, piceae sunt parvae. Exempli gratia, Picea jezoensis ponitur in ollis et est pumila in Iaponia.[5] Piceae etiam possunt fieri viginti pedes latae, facientes se aptas domibus in cacumine.[4] Plurimae piceae vivunt 150–200 annos, cum aliquae natae sint 800–900 annos. Quaedam picea, quae nata est 550 annos, est tam senex ut sit nominatim Mundi Antiquissima Viva Arbor.[6]