Theobroma cacao
From Wikipedia, the free encyclopedia
Theobroma cacao est species plantarum florentium in familia Malvacearum, endemicum in America, unde Hispani in Africam tulerunt. Ex eius seminibus fabricatur socolata. Fructus huius species cibum potionemque fortem hominibus, cibum etiam simiis speciei Ateles geoffroyi praebent. Anno 1605 Carolus Clusius in Exoticorum libros decem descriptionem satis longam inseruit e textu operis Hieronymi Benzonis, iam antea Latine verso (Novae Novi orbis historiae, 1578), recitatam:
- Celebrem etiam per universam Americam, multique usus fructum Cacao appellatum, ... cuius fructus quum luculenta descriptio extet apud Benzonem, qui miles aliquot annis novi orbis provincias peragravit, ipsius verba, ut ab Urbano Calvetone Latina facta sunt, hîc subiicere libuit ... Duo inter cetera fert hæc tellus ... Unum, pavonum quoddam genus est, qui in Europam translati, vulgò Gallinæ Indicæ vocantur. Alterum, id quod Cacavate appellant, quod monetæ usum illis præbet. Id fert arbor modicae magnitudinis, quæ nisi calido loco, sed obaco vivit: nam simul ac sole tacta est, contabescit Itaque fere in silvis umbroso & humido loco seritur: neque id satis, sed juxta ejus generis arborem, aliam editiorem plantant: quae simul ac adolescere cæpit, eius cacumen ita concinnant, aptantque, ut dulta ea arbor Cacavatem inumbret, defendatque ab æstu, ut solis radiis lædi non possit ... Potum ex ea confecturi [etc. Vide "Socolata"] ... Hactenus Benzo".[1]
Arbor Theobroma cacao cum fructibus seminiferis