Olavus de Carvalho
philosophus Brasiliensis / From Wikipedia, the free encyclopedia
Olavus Ludovicus Pimentel de Carvalho, praenominibus vulgaribus Olavo Luiz (Campinis die 29 Aprilis 1947 natus, Ricmondiae in Virginia die 24 Ianuarii 2022 mortuus), fuit diurnarius relator[1] Brasiliensis, opusculi altioris doctrinae scriptor sicut de historia philosophiae mysticismoque, historia mentalitatis rerum evertendarum cupidarum, atque anthropologia philosophica. Non raro sunt qui virum istum multa cogitatione existimant philosophus[2] esse. Ob eius sententias conservativas ac reprehensiones validas in mentalitatem rerum evertendarum cupidam praecipue versus manifestationes suas per liberalismum, socialismum, nazismum, communismum, hic quoque est notus.