Brasilia
civitas in America Australis / From Wikipedia, the free encyclopedia
Brasilia[1] (Lusitane Brasil), rite Respublica Foederata Brasiliae (República Federativa do Brasil), est maxima Americae Australis civitas sui iuris, quod ad territorii aream et oeconomicas res pertinet; sunt quattuor tantummodo orbis terrarum civitates Brasilia maiores. Finitimae sunt Uraquaria, Argentina, Paraquaria, Bolivia, Peruvia, Venetiola, Columbia, Guiana, Surinamia, Guiana Francica, et quibuscum civitatibus limes plus quam quindecim milia chiliometrorum extenditur. Nomen Brasilia nascitur ex ligni abundantia in patefactionis tempore, cuius species Caesalpinia brasiliensis (etiam Caesalpinia echinata) vocatur. Notissimum est Brasiliam silvas habere multas, quae per maximas regiones extenduntur, praecipue in regione septentrionali, ubi inter eas maxima silva Amazonica viget.
Territoria finitima: Argentina, Bolivia, Guiana Francica, Guiana, Paraquaria, Peruvia, Surinamia, Uraquaria, Venetiola, Columbia, Francia
Locus: 14°0′0″S 53°0′0″W
Caput: Brasiliopolis
Gestio
Princeps: Ludovicus Ignatius Lula da Silva
Praefectus: Ludovicus Ignatius Lula da Silva
Consilium: Congressus nationalis Brasiliae
Iudicium: Tribunal Supremus Foederalis
Situs interretialis
Populus
Commemoratio
Sigla
Dominium interretiale: .br
Praefixum telephonicum: +55
Siglum autoraedarum: BR
Tabula aut despectus
Brasilia etiam magnam cum mari limitem habet, plus quam septem milia chiliometrorum, pulcherrimorum litorum plenam, inter ea urbis fluminensis litora praeclara sunt. Forsitan Ipanema litus praeclarissimum est, quoniam Antonius Carolus Jobim, inlustrissimus Brasiliensis compositor musicusque, clarissimum carmen "Puella Ipanemensis" (Lusitane Garota de Ipanema) composuit.
Caput Brasiliae usque ad annum 1763 fuit Soteropolis; deinde usque ad 1960 Urbs Fluminensis; posthac est Brasiliapolis (Lusitane Brasília). Incolarum circiter 205 milliones sunt, area 8 511 965 km² patet.