Numerus pi
numerus, qui ex divisione circumferentiae magnitudinis per diametrum circuli emanat / From Wikipedia, the free encyclopedia
Numerus π (pi) in mathematicae scientia est praeclarus numerus irrationalis et transcendens, quem ex divisione circumferentiae magnitudinis per diametrum circuli eius emanat, vel, ut dicitur, "quantitas, in quam cum multiplicetur dyameter, proveniet circumferentia."[1] A littera Graeca denotatur, ut notum est anno 1706 a Gulielmo Jones mathematico, qui primus eam scripsisset; omnes autem tantum hac notatione usi sunt post ipsius adoptionem a Leonhardo Eulero mathematico Helvetico. Omni ratione, est prima verbi περιφέρεια littera, quae Graece 'longinquitas circuitus' vel 'mensura circum figuram' significat. Quod omnes circuli eandem rationem habent, π est numerus constans.
Numeri Elementarii |
---|
Naturales {0,1,2,3,...} sive {1,2,3,...}
Integri {...,-2,-1,0,+1,+2,...} Complexi ℂ |
Variae radices |
Numerus pi ad quinquaginta figuras decimales est praeterpropter
- ≈ 3.14159 26535 89793 23846 26433 83279 50288 41971 69399 37510
sed ultra quam satis est tantas figuras scire in computationibus physicae, fere solum quinque aut sex primis figuris uti sufficit.