Physica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Physica (-ae, f., Graece φυσική 'naturalis', a Graeco φύσις 'natura') est scientia naturalis quae in studio materiae[1] et eius motus per spatium tempusque implicatur, cum notionibus cognatis sicut energia et vis.[2] Latius descripta, physica est generalis rerum naturae explicatio praebita omnes ad causas intellegandas quibus universum se gerit.[3][4][5]
Physica inter venerabiliores disciplinas academicas numeratur, fortasse etiam veterrimas (cum astronomia).[6] Per duo millennia autem, usque post res novas scientificas saeculi XVI physica fuit indiscreta pars philosophiae naturalis et historiae naturalis, una cum chemia, certis mathematicae ramis, et biologia. Tandem, saeculo decimo nono haec studia indiscreta in varias disciplinas hodiernas specializata sunt. Nihiliminus, usque hodie novae notiones in physica saepe fundamentales aliarum scientiarum machinationes explicant cum novas aperiunt rationes investigationis e.g. in mathematica et philosophia.
Physica in saecula maxime prodest propter progressum in technologiis quae ex inventis theoreticis oriuntur. Exempli gratia, progressus in cognitione electromagnetismi et physicae nuclearis ad evolutionem novorum operum recte duxit, quae societates hodiernas multo mutavit, sicut televisio, computatra, apparatus domestici, et arma nuclearia. Progressus quoque in thermodynamica ad evolutionem industrializationis duxit, et progressus in mechanica evolutionem calculi excitavit.