Melodrama (musica)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Melodrama[1], drama melicum[2] vel musicum[3] (vulgo opera) est ars practica in qua cantores et instrumentalistae opus fabulosum pro spectatoribus peragunt quod verba in libello conlocata et notationem musicam in partitura scripta coniugit, plerumque per drama in situ theatrico exhibita.[4] Melodramata multa aesthetica ludorum scaenicorum elementa accipit, inter quae actio, scaena, ornatus, et aliquando saltatio. Perfunctio, cui orchestra vel minor grex musicus adiunctionem suppeditat, in theatro lyrico usitate monstratur.
Melodrama est maior Occidentalis musicae classicae memoriae pars.[5] Coepit in Italia saeculo sexto decimo exeunte, circa annum 1597, cum Iacobi Peri melodrama Dafne (nunc deperdita) Florentiae producta esset. Hoc musicae genus mox omnem per Europam percrebruit, ubi Sagittarius in Germania, Lully in Francia, et Purcell in Anglia saeculo septimo decimo insigniter adiuverunt ut musicae suarum civitatum memoriae constitutae essent. Saeculo autem duodevicensimo, theatrum lyricum Italicum plurimum Europae regnabat, Francia excepta, et ea compositores non Italicos, inter quos praecipue Handel, attraxit. Opera seria tum erat gloriosissimum theatri lyrici genus, donec Gluck, contra eius sterilitatem positam repugnans, sua melodramata "reformata" annis fere 1750/1760 produxit. Hodie, celeberrimus melodramatum saeculi duodevicensimi exeuntis compositor est Mozart, qui primum melodramata seria composuit, sed deinde bonam famam est ob melodramata comica Italica adsecutus, praecipue Le Nozze di Figaro, Don Giovanni, et Così fan tutte, atque adeo Die Zauberflöte, monumentum in memoria Germana.
Prima saeculi undevicensimi tertia pars a peritis habetur culmen modi belli cantus, cum Rossini, Donizetti, et Bellini artificia quae hodie in scaenam iam adferuntur excogitabant. Eodem tempore etiam oriebatur opera grandis, cuius artificia praestantia a Meyerbeer composita sunt. Medium saeculum undevicensimum habetur aetas aurea, quam Wagner in Germania et Verdi in Italia ducebant et dominati sunt. Manebat approbatio populi ab aetate verismi in Italia et ab opera Francica in Francia usque ad artificia a Puccini et Strauss saeculo vicensimo ineunte composita. In Europa Media et Orientali eodem saeculo, comparabiles modi artis lyricae orti sunt, praecipue in Russia et Bohemia. Saeculo vicensimo, compositores permulta experimenta in modis novellis conabantur, inter quae atonalitas et serialismus (Schoenberg et Berg), neoclassicismus (Strawiński), et minimalismus (Philippus Glass et Ioannes Adams). Documentaria autem technologia novissime inventa, cantores lyrici, praeclarissime Henricus Caruso, ab audientibus praeter angustos melodramatum fanaticorum circulos cogniti sunt. Melodramata pro emissione radiophonica televisificaque compositae et productae sunt.