Ricardus Wagner
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ricardus Wagner, Theodisce Wilhelm Richard Wagner (1813–1883), fuit compositor, conductor, poeta, scriptor, et praefectus theatri Germanus, ob suas operas (vel dramata musica ut serius appellata sunt) praecipue notus. Insignissime ostendunt compositiones eius, praesertim operae ultimae, texturas multiplices, harmonias copiosas, orchestrationem uberrimam, et abundantes res quas ipse leitmotiv appellavit, themata musica cum singulis personis, locis, notionibus, et argumenti elementis consociata. Wagner, plurimorum aliorum compositorum operarum dissimilis, libellum musicamque omnium suorum ludorum scaenicorum ipse composuit. Fortasse celeberrimae ex eius operis extractae partes comprehendunt "Equitatio Valkyriarum" in Der Ring des Nibelungen et "Chorus Nuptialis" in Lohengrin, iter nuptiale vulgo "Huc Venit Sponsa" plerumque appellatum.
Obitus: 13 Februarii 1883; Venetiae
Patria: Regnum Saxoniae
Nomen nativum: Wilhelm Richard Wagner
Familia
Coniunx: Cosima Wagner, Minna Planer
Proles: Siegfriedus Wagner, Isolde Wagner
Familia: Wagner family
Memoria