Mare Beringianum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Mare Beringianum[1][2] est Oceani Pacifici mare in margine positum,[3][4] in pelve aquae altae consistens quae per angustum clivum in aquam humiliorem supra pluteos continentales elevatur.
Paeninsula Alascana Mare Beringianum a Sinu Alascana separat. Mare circa duo milliones chiliometrorum quadratorum areae superficialis tegit, ad orientem et boreorientem ab Alasca, ad occidentem a Siberia et Paeninsula Camtschatica[5] Russiae, ad meridiem a Paeninsula Alasca et Insulis Aleuticis, et ad septentrionem a Freto Beringiano finitum, quod Mare Beringianum cum Mari Tschukotensi Oceani Arctici coniungit. Sinus Bristolensis est pars Maris Beringiani quae Paeninsulam Alascanam ab Alasca continentali separat.
Mare Beringianum ex Vito Bering appellatur, navigatore Danico pro Russia merente, qui anno 1728 fuit primus Europaeus qui id, ab Oceano Pacifico ad septentriones ad Oceanum Arcticum navigans, penitus exploravit.
Oecosystema Maris Beringiani opes naturales intra iurisdictiones Civitatum Foederatarum et Russiae comprehendit, cum aquis internationalibus in medio oceano (Donut Hole Anglice appellatis).[6] Permutatio fluminum oceanicorum, glaciei marinae, et caeli status oecosystema forte feraxque efficit.