Insulae Aleutiae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Insulae Aleuticae[1] vel Aleutiae,[2] (fortasse ex Tschuctschico aliat 'insula') sunt catena quattuordecim maiorum insularum volcanicarum et quinquaginta-quinque minorum insularum,[3] quae una sunt pars Arcus Aleutii in Oceano Pacifico Septentrionali sita, aream 17 000 chiliometrorum quadratorum (6821 milium quadratorum) occupans, et circa 1900 chiliometra (1200 milia) ad occidentem a Paeninsula Alascae ad Paeninsulam Kamchatka patens, ergo lineam inter Mare Beringianum et Oceanum Pacificum signans.