Linguae Malaico-Polynesicae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Linguae Malaico-Polynesicae[1] sunt grex linguarum Austronesicarum, quibus paene 400 milliones hominum utuntur. Austronesienses civitatum insularium Asiae Meridio-Orientalis et Oceani Pacifici, et pauciores in Asia continentali, linguis Malaico-Polynesicis loquuntur. Malagasiensis geographice est res externa, in insula Madagascaria adhibita, ante orientale Africae litus in Oceano Indico sita.
Duae linguarum Malaico-Polynesicarum proprietates morphologicae sunt systemata affixationis et reduplicationis (iteratio omnis vel partis verbi, sicut vicivici, ad generanda vocabula nova). Sicut aliae linguae Austronesiae, eis sunt phonologiae simplices; ergo, cuilibet textui sunt soni pauci sed frequentes. Plurimae harum linguarum fasciculis consonantium (sicut [str] et [mpt], exempla Anglica) carent. Plurimis praeterea sunt parva copia vocalium, quorum numerus usitatus est quinque.