Ingeniaria cibaria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ingeniaria cibaria est studium multidisciplinarium, quod microbiologiam, adhibitas scientias physicas, chemiam, et ingeniariam pro industriis cibariis aliisque coniungit. Ingeniaria cibaria principia ingeniariae agriculturalis, ingeniariae mechanicae, ingeniariaeque chemicae materiebus cibariis adhibenda amplectitur, sed non solum. Ingeniarii cibarii scientiam technologicamque in quaestuosa operum et ministeriorum productione et commercializatione necessariam praebent. Physica, chemia, et mathematica sunt disciplinae maximi momenti in operibus effectionibusque ad industriam cibariam intellegendam et efficiendam.[1]
Ingeniaria cibaria variissimas agitationes comprehendit. Ingeniarii cibarii in productione cibaria, machinis cibariis, sarcinatio,? fabrica elementorum, instrumentatione, et administratione conducuntur. Societates quae fabricas cibi producendi, societates consulendi, agenturas rectionis, societates medicamentorum, societatesque curae valetudinis designant et sustinent etiam ingeniarios cibarios conducunt. Inter agitationes ingeniariae cibariae plerumque sunt:
- opera medicamentaria;
- designatio et constructio rationum productionis cibi, rerum biologicarum, et drogarum;
- designatio et effectio systematum tractationis ramentorum quae circumiecta observant;
- subsidium venditionis et rerum technicarum fabricis fabricandi datum.