Hector Berlioz
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ludovicus Hector Berlioz[1] (natus in La Côte-Saint-André Isarae 11 Decembris 1803; mortuus Lutetiae die 8 Martii 1869) fuit compositor Romanticus et iudicus musicae Francicus, pro suis compositionibus Symphonia phantastica (Francice Symphonie fantastique) et Grande messe des morts (Requiem) optime notus. Troiani est opera eius maximi momenti. Berlioz in Commentario de Orchestratione hodiernam orchestram formare adiuvit. Ad nonnulla opera sua producenda ingentem exsecutorum numerum postulavit; ipse conductor nonnullos concentus cum plus quam mille musicis perfunctus est.[2] Composuit circa quinquaginta carmina. Auctoritas eius in addito? Romanticismi aucto magni momenti erat, praecipue in compositoribus sicut Ricardus Wagner, Nicolaus Rimsky-Korsakov, Franciscus Liszt, Ricardus Strauss, et Gustavus Mahler.[3] Magna etiam erat sua auctoritas in conductores.
Obitus: 8 Martii 1869; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Louis-Hector Berlioz
Familia
Coniunx: Harriet Smithson
Proles: Louis Berlioz
Memoria
Ab anno 1826 musicae studuit apud Conservatorium Parisiense.