Energia renovabilis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Energia renovabilis est energia (vel vis) quae ex facultatibus naturalibus sicut solis lux, ventus, pluvia, aestus, unda maris et calor geothermalis capitur, quae potest renovari (naturaliter repleri). Anno 2008, circa 19 centesimae totius orbis terrarum consumptionis energiae ex renovabilibus, 13 centesimae ex biomassa translaticia (praecipue pro calefactione adhibitae), et 3.2 centesimae ex hydroelectricitate captae sunt.[1] Nova renovabilia—"parvum hydro," hodierna biomassa, ventus, solaris, geothermalis, biofomites—fuerunt aliae 2.7 centesimae et rapidissime iam crescunt.[1] Portio renovabilium in generatione electricitatis est circa 18 centesimas; 15 centesimae electricitatis orbis terrarum ex hydroelectricitate capitur, et 3 centesimae ex novis renovabilibus.[1][2]
Energia venti 30 centesimis per annum crescit, ad capacitatem inauguratam 158 gigawattorum (GW) per orbem terrarum anno 2009,[3][4] et late adhibetur in Europa, Asia, et Civitatibus Foederatis.[5] Anno 2009 exeunte, omnes inaugurationes photovoltaicae (PV) per orbem terrarum superaverunt 21 GW,[6][7][8] et stationes energiae PV videntur populo gratissimae sunt in Germania et Hispania.[9] Stationes energiae solaris et thermalis effectum habent in Civitatibus Foederatis et Hispania, et maxima earum est SEGS, statio in Desertis Mojave, quae 354 megawattia (MW) generat.[10] Maxima orbis terrarum energiae geothermalis statio est The Geysers in California, cui est capacitas 750 MW. Brasilia habet unum ex orbis terrarum maximis energiae renovabilis propositis, quod fomem ethanol ex Saccharo officinarum generat, et ethanol nunc 18 centesimas Brasiliae fomis autocinetivae comparat.[11] Fomes ethanol in Civitatibus Foederatis quoque late invenitur.
Multa proposita ad energiam renovabilem dicata sunt maiores, sed technologiae renovabiles etiam ad regiones rusticas remotasque accomodatae sunt, ubi energia saepe est gravissima in evolutione humana res.[12] Per orbem terrarum, tricies centena milia domuum (aestimatarum) energiam ex parvis energiae solaris PV systematibus obtinent. Apparatus micro-hydro in systematibus (Anglice: minigrids) vicatim configurati multis regionibus commodant.[13] Plus quam tricies centena milia domiciliorum rusticorum energiam pro lumine et re coquinaria? ex biogas in concoquitoribus intra domicilia sita obtinent. Camini pro biomassa extracta a millies sexcenties centena milibus domiciliorum adhibentur.[13]