Cervesia
temetum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Cervesia[1] (-ae, f.) est temetum ex hordeo confectum. Cervesiam facere est coquere lingua classica, sed seriore aetate et braxare unde braxator et braxatorium. Birra[2] seu biera[3][4] (vocabulum Latinitatis recentioris, origine Germanicum) nomen est generis cervesiae praesertim de hordeo braxatae. Cervesia huius generis in Levante et Europa multa millennia floruit, atque aevo nostro cervesia recenti stylo Europaeo de hordeo braxata, e lupulis temperata, omnem per terrarum orbem venditatur.
Cervesia vel temetum ex aliis frumentis factum nominibus specialibus agnosci solet, sub quibus separatim describi potest, videlicet celia apud Europaeos e tritico; boza Levantina saepius e milio;[5] talla apud Aethiopes e cerealibus variis; jiu (et praecipue vinum Sinicum vel mijiu) apud Sinas, vinum Iaponicum vel sake apud Iaponenses, sul(en) apud Coreanos, praesertim ex oryza; surā apud Indos antiquos, ex hordeo sive oryza seu fructibus; cicha apud Americanos australes praesertim e maizio, tepache et tejuino a Mexicanis ab eodem, caouinum in Brasilia saepius e mandioca confectum.