Camellia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Camellia est genus plantarum florentium familiae Theacearum. In Asia Orientali et Meridiana inveniuntur, a Himalaia ad orientem versus ad Iaponiam et Indonesiam. Sunt a centum ad trecentas species descriptae, numero accurato ignoto. Etiam sunt circa 3000 hybridarum. Genus a Carolo Linnaeo ex Georgio Iosepho Camello appellatum est, ex botanista Iesuita qui in Philippinis laborabat et speciem camelliae descripsit (sed Linnaeus, de genere disputans, relationem Camellianum non commemoravit).[1] Camelliae clarissimae per Asiam Orientalem sunt, Mandarinice cháhuā (茶花 'flos theae'), Iaponice tsubaki (椿), Coreanice dongbaek-kkot (동백꽃), et Vietnamice hoa trà et hoa chè appellatae.
Tractantur folia Camelliae sinensis, quibus est magnum momentum oeconomicum in Asia Orientali, Asia Meridio-Orientali, et subcontinenti Indica, ad theam faciendam, potionem populo gratissimam. Camellia japonica, Camellia sasanqua, et earum hybridae, plantae ornamentales, sunt origo permultarum cultivarietatum hortorum. Camellia oleifera oleum seminum theae efficit, quod in arte coquinaria et medicaminibus faciei adhibetur.