Ananas comosus
species (Plantae: Poales: Bromeliaceae) / From Wikipedia, the free encyclopedia
Ananas comosus est tropica planta florens, fructum dulcem interiore flavo producens, endemica in Brasilia et Paraguaia.
Ordo : Poales
Familia : Bromeliaceae
Subfamilia : Bromelioideae
Genus : Ananas
Species : A. comosus
Binomen ab Elmer Drew Merrill anno 1917 statutum est post Carolum Linnaeum, qui Bromelia comosa anno 1754 scripserat iuxta descriptionem et imaginem Georgii Everhardi Rumphii, a quo species anassa domestica Latine appellata est.
Ioannes Lerius in Brasilia anno 1556 plantam "quae fructum Ananas edit" observavit et descripsit, "forma iri similis, foliis incurvatis, in ambitu divisis, ad aloë accedentibus eiusdem cum carduo maiore formae, pomum vero melonis mediocris est crassitudine, nucisque pineae forma, in nullam reclinatum partem ad cinarae nostrae modum crescit. Caeterum Ananas illa cum ad iustum pervenerunt maturitatem, colore sunt aureo coeruleum imitante, odorem Idei rubi fructus edit ... sapore adeo dulci ut a nullis salgamis nostris superentur."[1]