Tria regna Sinarum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Tria Regna (Mandarinice 三國時代; pinyin Sānguó Shídài) ab anno 220 ad annum 280 fuit tripartita terrarum Sinarum divisio inter civitates Wei, Shu, et Wu.[1] Quod aevum domu Han exeunte coepit, et domum Jin (265–420) antecessit. Praeterea, locutio tria regna aliquantulum falsa est, quia quaeque civitas non a rege, sed ab imperatore ad ultimum ducebatur, a capite civitatis qui superioritatem supra omnem Sinam vindicabat.[2] Nihilominus, nomen tria regna (Anglice Three Kingdoms) inter sinologos angloloquentis solitum factum est. Historici, ad tria regna ab aliis civitatibus Sinicis eiusdem nominum distinguenda, litteram appositam primo civitatis nomini addere solent, ut civitas quae se Wei (魏) appellabat etiam Cao Wei (Mandarinice 曹魏) appelletur,[3][4] civitas quae se Han (漢) appellabat etiam Shu Han (蜀漢) vel tantum Shu (蜀) appelletur, et civitas quae se Wu (吳) appellabat etiam Wu Orientale (東吳) vel Sun Wu (孫吳) appelletur.
Aevum trium regnorum in litteris academicis tempus attingit inter civitatem Wei anno 220 conditam et civitatem Wu orientalem a domu Jin anno 280 victam. Prima enormisque aevi pars ab anno 184 ad annum 220, ab adversitate confusa inter dominos belli in variis Sinarum regionibus distinguebatur. Media pars, ab anno 220 ad annum 263, a stabilioribus collocationibus militaribus inter tris civitates competitores (Wei, Shu, Wu) distinguebatur. Ultima pars a Shu a Wei victo (263), usurpatione Wei a domu Jin (266), et Wu a Jin victo (280) distinguebatur.
Tempus trium regnorum est unum ex sanguinissimis in historia Sinarum. Census nationalis anno 280 factus, tribus regnis sub Jin iterum coniunctis, rettulit familias 2 459 840 et homines16 163 863, quod parva erat pars familiarum 10 677 960 et hominum 56 486 856 per aevum Han relata.[5] Quamquam census fortasse non exactissimus esset, domus Jin anno 280 omnes homines cum fieri posset numerare conata est.[6]
Technologia hoc tempore magnopere progrediebatur. Zhuge Liang, cancellarius Shu, instrumentum bovem ligneum appellatam excogitavit,[7] fortasse primum pabonis genus,[8] et meliorem fecit arcum transversum iterantem.[9] Ma Jun, ingeniarius mechanicus civitatis Wei, a multis aequus Zhang Heng decessoris habitus,[10] mechanicum atque ab aqua motum neuroaspastorum theatrum imperatori Ming ex Wei dicatum aliasque res excogitavit.
Hoc tempus historicum, quamquam breve, in culturis Sina, Iaponia, Corea, Vietnamiaque magnopere tractatum est, nostalgiae causa, celebratum in operibus musicis, fabulis vulgaribus, fabulis brevibus, mythistoriis, et temporibus recentioribus in pelliculis, televisione, ludisque televisificis, quarum rerum notissima est Historia Trium Regnorum (Mandarinice 三国演义), mythistoria historica saeculi quarti decimi, quae Luo Guanzhong tribuitur atque in rebus aevi trium regnorum condita est.[11] Gravissimum huius temporis monumentum certum in litteras relatum est Monumenta trium regnorum auctoris Chen Shou, cum annotationibus textualibus a Pei Songzhi additis.