Tethys (mythologia)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Tethys (Graece Τηθύς) in mythologia Graeca est Titan, filia Urani et Gaeae, et uxor Titani Oceani, dei marini et fratris, et mater eius liberorum deorum fluviatilium et Oceanidum. Quae autem nullas partes actuosas in narrationibus fabularum egit, nullosque cultus constitutos habuit.[1]
Vide etiam paginam discretivam: Tethys (discretiva).
Tethys in Metamorphosibus Ovidianis Aesacum in avem desilientem convertit.[2]
Tethys aliquando confunditur cum Thete, alia dea marina, uxore Pelei materque Achillis.[3]
Tethys, satelles Saturni planetae, et Tethys, oceanus praehistoricus, ex hac dea appellantur.