Tachycardia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Tachycardia (ICD-10: I47) est actio cordis celeris, in homines supra 15 annos natos cum frequentia plus quam centies in minuta, quod est intervallum inter contractiones breve esse[1]. In medicina secundum tachycardiae originem principalem tachycardia supraventricularis[2] ab tachycardia ventriculari[3] separatur.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
De consuetudine corporis exercitationibus actio cordis et pulsus celeriores videntur.
Aliae causae sine cordis morbo possunt esse anxietas, timor, dolor, hyperkaliaemia, hypokaliaemia, hypomagnesiaemia, hypocalcaemia, hyperthyreoidismus, caffeinum, cocainum, ethanolum (alcohol), quadam medicamenta ut beta agonistae, theophyllinum, antiarrhythmica, thyroxinum. Nonnumquam perturbationes cordis sive morbi tachycardiam perficere possunt velut organorum aliorum ut glandula thyreoideae.
Praeterea etiam morbi cardiovasculares cum tachycardia nexi sunt.