Sinus Californiae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sinus Californiae[1][2] est mare marginale Oceani Pacifici quod Paeninsulam Californiae Inferioris a Mexico continentali separat. A civitatibus California Inferiore, Meridiana California Inferiore, Sonora, et Sinaloa finitur, litore circiter 4000 chiliometra longo. Inter flumina quae in sinum defluunt sunt Coloratum, Fuerte, Mayo, Sinaloa, Sonora, Yaqui. Superficies sinus est circiter 160 000 chiliometrorum quadratorum. Altitudo a paene zerum ad vadum trans aestuarium prope Yumam ad plus quam 3000 metra variat, propter geologiam multiplicem, ad tectonicam laminarum pertinentem.[3]
Sinus putatur unum ex diversissimis telluris maribus, habitatio plus quam 5000 specierum microinvertebratorum.[4] Nonnullae eius regiones sunt patrimonium totius mundi UNESCO.
Sinus Californiae aliquot nominibus propriis appellatur, inter quae sunt Mare Cortesii,[5] ex Ferdinando Cortesio conquistatore Hispanico, et Mare Minianum.[6] Sinus per Americam Latinam Hispanice appellatur Mar de Cortés, Mar Bermejo, et Golfo de California.