Rosa canina
From Wikipedia, the free encyclopedia
Rosa canina (binomen a Carolo Linnaeo statutum) est species plantarum generis Rosae reptans, spinis munita, floribus pulcherrimis et aromaticis, fructibus haud edulibus sed ad condiendum utilibus salutaribusque. Haec species naturá in Europa, Africa boreoccidentali et Asia occidentali crescit. In CFA introducta est necnon Novam Zelandiam: hic autem molestam esse recognoscitur.
Flores Rosae caninae
Nomen Latinum, iam ante Linnaeum receptum, ex appellatione Graeca antiqua convertitur: Graeci enim κυνόρροδον nuncupaverunt, scilicet "rosa canum", idemque nomen cynorrhodon apud Plinium scriptoresque medicos reperitur.[1]