Renascentia Harlemensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Renascentia Harlemensis fuit motus culturalis qui annos inter 1920 et 1930 floruit. Eo tempore, Novus Motus Niger, (Anglice New Negro Movement) usitate appellabatur, ex anthologia Alani Locke (1925) nominatus. Motus nova opera culturalia Afroamericana trans regiones in Boreoriente et Medio Occidente Civitatum Foederatarum a Magna Profectione affecta comprehendit,[1] quorum Harlem fuit maximum. Quamquam motus in viciniam Harlem, burgum Manhatae Urbis Novi Eboraci, nixus est, multi scriptores francophoni ex coloniis Africanis et Caribicis qui Lutetiam habitabant a Renascentia Harlemensi etiam moti sunt.[2][3][4][5]
Renascentia Harlemensis a circa 1918 usque ad 1935 fere floruisse late habetur,[6] sed multae eius notionum multo post superaverunt. Fastigium huius "florescentia litterarum Nigrorum,"[7] ut Iacobus Weldon Johnson motum appellare malebat, inter 1924 (annum cum Opportunity: A Journal of Negro Life convivium pro scriptoribus nigris haberet, ubi multi albi domuum editoriarum vicarii adfuerunt) et 1929 (annum ruinae chrematisterii initiique Magnae Depressionis Oeconomicae) fuit.