Regnum Teutonicum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Regnum Teutonicum[1] seu Regnum Teutonicorum[2] (Theodisce Deutsches Reich) fuit regnum quod ex orientali Imperii Carolingiani dimidio creatum est. Sicut Anglia Anglosaxonica et Francia mediaevalis, primum fuit "mixtura, coetus nonnullarum gentium et regnorum olim separatorum et liberorum."[3][4] Regnum Francorum orientalium (Ostfrankenreich), per Foedus Viroduni anno 843 creatum, a domu Carolingiana usque ad 911 regnabatur, postquam rex suffragiis creabatur. Primi suffragatores erant rectores ducatuum tribalium, qui unum ex eorum numero eligere solebant. Post autem 962, cum diadema Ottoni I impositum esset, regnum maior Imperii Romani Sacri pars erat, quod praeterea Italiam (post 951), Bohemiam (post 1004), et Burgundiam (post 1032) comprehendit.