Ratio tonorum duodecim
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ratio tonorum duodecim, etiam dodecaphonia, serialismus duodecim tonorum, in musica est ratio compositionis ab Arnoldo Schoenberg compositore Austriaco (1874–1951) excogitata, quae facit ut omnes duodecim toni diagrammatis chromatici aeque saepe sonentur in compositione data cum vim ullius notae singularis prohibet[1] per ordines tonorum adhibitos, certas duodecim classium tonorum series. Omnes toni duodecim ergo gravitatem plus minus parem sic accipiunt, et musica igitur in voculatione non est. Haec ars compositores medio saeculo XX movit.
Schoenberg ipse modum rationis descripsit "rationem componendi tonis duodecim qui solum inter se cognati sunt."[2][3] Ratio late habetur genus serialismi.
Iosephus Matthias Hauer, civis et aequaevus Schoenbergianus, rationem similem excogitavit, hexachordas vel tropos inordinatos adhibens—sed ad rationem tonorum duodecim Schoenbergianam haud pertinentia. Alii compositores diagrammte chromatico rationaliter usi sunt, sed ratio Schoenbergiana in historia et aesthetica maximi momenti habetur.[4]