Rassismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Rassismus[1] sive phyletismus[2] est genus odii quod nonnulli habent adversus alios tantummodo propter differentias coloris cutis, capillorum, oculorum iridis, formaeque corporis, quae differentiae rassalis vocantur.
Rassismus nonnunquam e morbo mentis aut condicione neurotica nascitur, quae possunt rassistas ad facinora criminalia[3] aut perniciosa ducere. Maior tamen pars rassistarum[4] solum verbis ac contumeliis adversus alienigenas utuntur.