Punctum criticum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Punctum criticum[2] in scientia thermodynamica est ultimum punctum curvae equilibrii phasis, praecipue punctum criticum liquidi et vaporis, quod temperaturam et pressionem indicat super quas discrimen inter liquidum et gas desinit. Cum punctum fervoris substantiae est functio pressionis itaque relativum est, punctum criticum autem est absolutum, et id dicimus esse proprietatem internam substantiae.