Prunus spinosa
From Wikipedia, the free encyclopedia
Prunus spinosa est species plantarum florentium generis Pruni et familiae Rosacearum, quae ex Europa, Asia Occidentali, et locis in Africa Septentrionali et Occidentali exoritur.[1][2] Sparsim quoque in Nova Zelandia, Tasmania, et orientali America Septentrionali naturalizata est.[2]
Prunus spinosa in libro Flora von Deutschland, Österreich und der Schweiz (1885)
Classis : Magnoliopsida
Ordo : Rosales
Familia : Rosaceae
Subfamilia : Amygdaloideae
Tribus : Amygdaleae
Genus : Prunus
Species : P. spinosa
L.
Ordo : Rosales
Familia : Rosaceae
Subfamilia : Amygdaloideae
Tribus : Amygdaleae
Genus : Prunus
Species : P. spinosa
L.
Territorium
Ubi P. spinosa crescit
Ex fructibus eius fabricantur in Britannia iuniperatum e prunulis (Anglice sloe gin) et in Navarra patxaran, ex ligno autem bacula, ut shillelagh (Hibernice sail éille) Hibernicum.
Prunus spinosa est fortasse eadem ac brabilla antiqua (Graece βράβυλος, βράβυλον), de qua Plinius scribit: "Brabilla spissandi vim habet cotonei mali modo, nec amplius de ea tradunt auctores."[3]