Prostata
From Wikipedia, the free encyclopedia
Prostata[1][2] (Graece προστάτης 'praestans'), olim verumontanum[3] quoque, est glandula exocrina et alveolaris systematis genitalis masculi in cavitate pelvis sita, quae in plurimis mammalibus reperitur. Prostata una cum virum aliis organis sexualibus internis velut vesica urinaria spectanda est. Anatomia et physiologia prostatae inter species mammalium variat, quoque inter vitae partes.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Prostata | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TA | A09.3.08.001 | |
Anatomia macroscopica | ||
Supra: Situs prostatae humanae in cavitate pelvis. Infra: Prostatae internae, velut urethrae, vesicae, recti. Notato musculum sphincterem, immediate infra prostatam reperiendum, neutraque in imagine non sane collocari. |
Secernit prostata umorem, qui pars seminis a mare eiaculati est et vecturam seminis intra feminae viis reproductionis magis facilitat, et simul spermatozoida protegit et eis nutrimenta dat. Praeterea epitonium musculare agit. Pendet prostata inditis et nervalibus et endocrineis.
Examinationis prostatae variae methodi notae sunt. Morbi prostatae sunt inflammatio, hyperplasia, cancer.
In feminis inveniuntur prostata feminina glandulae vestibulares minores, quae sunt gonada feminina munere, viribus comparabilis, eiaculationis femininae dotata.