Proelium apud Altaporcam
From Wikipedia, the free encyclopedia
Proelium apud Altaporcam[1] (Hispanice: Batalla de Atapuerca) fuit pugna die 1 Septembris 1054 a filiis Sanctii III Maioris Ferdinando Castellae et Garcia III Pampilonae commissa.
Sanctio Maiore defuncto, accepit filius Garcias pro regno Pampilonensium terras Alavae, Aucae, et Rivogiae, quae antea Castellae erant. Cum Ferdinandus regnum Legionense accepit, bellum gessit contra fratrem, harum terrarum captarum causa.
Garcia Pampilonensium manu Castellani militis proelio vulneratus] mox mortuus est. Ferdinandus frater proelium vicit, et filius Sanctius rex est coronatus in campo. Corpus Garciae tunc ad Naieram latum est, ubi in basilica sepultum est.