Potassa
compositum chemicum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Potassa, vel sal alkalinus,[1] est nomen commune kalii carbonatis (K2CO3) et aliorum salum quibus ionta kalii (K+) insunt.[2]
Nomen derivatum est a nomine Batavo potasch (hodie: potas), i.e. 'ollae cinis',[3][4] quia parari solebat ligni cinere in aqua solvendo, deinde colando, postremo solutione in olla ad siccitatem coquenda. Aevo Medio potassa 'alkali' appellabatur, a nomine Arabico القلي al-qili, a verbo قلی qalā, i.e. 'coquere'.[5][6] Ex his duobus nominibus nomina invicem elementi kalii vel potassii derivata sunt.