Penna
From Wikipedia, the free encyclopedia
Penna est pars epidermidis quae cum multis aliis rebus sui generis plumam, distinctum tegmen exterius, in avibus exstinctisque dinosauriorum speciebus format. Pennae multiplices integumentarii structuras in vertebratis inventas[1][2] atque insignissimum multiplicis novitatis evolutionariae exemplum habentur.[3] Pennae inter proprietates sunt quibus aves exstantes ab aliis gregibus vivis distinguuntur.[4]
Vide etiam paginam discretivam: Penna (discretiva).
Plumologia, vel scientia plumarum, est scientia quae pennas investigat.[5][6]