Noctuidae
taxon / From Wikipedia, the free encyclopedia
Noctuidae sunt familia lepidopterorum robustorum quae plus quam 35 000 specierum agnotarum ex fortasse 100 00 comprehendit, in plus quam 4200 generibus digestarum. Quae maxima familia inter lepidoptera est. Distributio est cosmopolita, 1450 fere speciebus in Europa inventis.[1][2][3]
Acronictinae
Aganainae
Agaristinae
Amphipyrinae
Araeopteroninae
Bagisarinae
Balsinae
Bryophilinae
Catocalinae
Cocytiinae
Condicinae
Cuculliinae
Cydosiinae
Dilobinae
Eriopinae
Eucocytiinae
Eustrotiinae
Hadeninae
Heliothinae
Lophonyctinae
Metoponiinae
Noctuinae
Oncocnemidinae
Pantheinae
Phytometrinae
Plusiinae
Psaphidinae
Raphiinae
Sinocharinae
Stictopterinae
Stiriinae
Strepsimaninae
Thiacidinae
Plurimis sunt alae anteriores cinereae, coloribus claris carentes, sed nonnullis sunt alae posteriores vividis. Variationes sexuum plerumque sunt paucae. Paene omnes nocte volant, paeneque semper a luce vehementer attrahuntur; multae etiam a saccharo et floribus nectar plenis attrahuntur.
Vespertiliones nonnullas Noctuidas praedantur; multis autem speciebus sunt perparva organa in eorum auribus quae sonis echolocationis respondent, musculos alarum in spasma agentia, ut ea inconstanter volitent facientia; quod tergiversationem et adeo effugium iuvat.[4]
Nonnullis speciebus sunt larvae (erucae) quae in solo habitant, ubi pestes agriculturae et horticulturae sunt. Hae sunt "vermes secantes," qui inferiores brassicarum iuvenum et lactucarum partes edunt. Pupas duras et nitidas formant. Plurimae nocte vescuntur, in solo vel in locis celatis in eorum plantis interdiu requiescentes.
Noctuidis insigniter sunt permultae species quarum erucae certis plantis venenosis innocue vesci possunt. Hae plantae, praecipue Solanaceae (e.g., Nicotiana) et Fabaceae (e.g., Sophora), chemicas continent quae plurima insecta vexant vel interficiunt.