Noam Chomsky
From Wikipedia, the free encyclopedia
Abraham Noam Chomsky ([ˈnoʊm ˈtʃɒmski]; natus Avram Noam Chomsky Philadelphiae die 7 Decembris 1928) est linguista Americanus philosophiae[1] scientiarumque cognitivarum peritus, qui etiam activismo politico incumbit.
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Avram Noam Chomsky
Familia
Coniunx: Carol Chomsky, Valeria Wasserman Chomsky
Proles: Aviva Chomsky
Chomsky professor instituti est et professor emeritus ordinis linguisticae et philosophiae apud MIT, ubi plus quinquaginta annos munere fungitur.[2] Chomsky "pater linguisticae contemporaneae" dictus est,[3][4][5] atque magnus philosophiae analyticae auctor.[1] Opera eius ad doctrinas scientificas (sicut informaticam, mathematicam, psychologiam) multum contulerunt.[6][7]
Chomsky, insignis culturae auctor,[8] in notitiam omnium venit anarcho-syndicalismi socialismique libertariani fautor et politicae externae Americanae[9] capitalismique[10] reprehensor. Libro Manufacturing Consent: The Political Economy of the Mass Media inscripto, quem una cum Eduardo S. Herman scripsit et anno 1988 edidit, se ad publicorum mediorum criticam confert et specimen propagandae proponit.
Secundum catalogum Arts and Humanities Citation Index anno 1992 editum, Chomsky ab anno 1980 ad annum 1992 saepius ullo scholastico alio citatus est, omniumque temporum octavus inter plurimum citatorum.[11][12][13][14] Plures etiam quam centum libros protulit.[15] Chomsky bonas gratias accepit propter hierarchiae Chomskianae, doctrinae grammaticae universalis, theorematis Chomsky–Schützenberger excogitationem.