Michael Syrus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Michael Syrus (Syriace ܡܺܝܟ݂ܳܐܝܶܠ ܣܽܘܪܝܳܝܳܐ, Mīkhoʾēl Sūryoyo) fuit scriptor et patriarcha Ecclesiae Orthodoxae Syriae, in oppido Melitene natus die 28 Novembris anno 1126, ibidem mortuus 7 Novembris 1199.[1]
Molestissimis temporibus expeditionum sacrarum contigit ei, ut suam ecclesiam complexu contineret atque ordinatim administraret. Cum Musulmanorum principum imperio subiectus esset, invitationes Manuelis I Comneni, imperatoris Constantinopolitani, saepius recusavit. Praeterea etiam ratione dogmatica prohibebatur, quo minus cum ecclesia Byzantina coniunctionem faceret. Notissimus est auctor chronicorum universalium, quibus a creatione mundi usque ad suum tempus res gestas tractavit.