Meristema
From Wikipedia, the free encyclopedia
Meristema (-atis, n.) (a Graeco μερίζειν 'dividere'[1]) est textum in plurimis angiospermis inventum, quod cellulas non discretas (cellulas meristematicas) continet, in partibus plantarum ubi incrementum fit inventum.
Cellulae meristematicae varia plantae organa pariunt et faciunt ut planta crescere pergat. Meristema surculi apicalis organa sicut folia et flores parit, cum meristema radicis apicalis cellulas meristematicas futurum radicum incrementum efficit. Ambo genera cellularum rapide dividuntur, et indeterminatae habentur, quia definitum statum terminalem non habent. Illo sensu, cellulae meristematicae saepe cum cellulis caulinis in animalibus comparantur, quibus mores et fines analogicos sunt.
Differentiatae plantarum cellulae plerumque dividere vel cellulas generis alius gignere non possunt. Ergo, mitosis in meristemate novas cellulas pro auctu et differentiatione texturarum et initiatione viscerum novorum efficit, fundamentalem corporis plantae structuram praebens.
Cellulae meristematicae imperfecte aut haudquaquam differentiatae, et divisionem cellularum iuvenum continuare possunt. Praeterea, cellulae sunt parvae, et protoplasma quamque cellulam omnino complet. Vacuolae sunt perparvae. Cytoplasma plastidas determinatas (chloroplasta vel chromoplastidas) non continet, quamquam ea in forma elementaria (proplastidae) adsunt. Cellulae meristematicae artissime colliguntur, sine lacunis intercellularibus. Paries cellularis est tenuissima primaria paries cellularis.