Mauritius Maeterlinck
From Wikipedia, the free encyclopedia
Mauritius Polydorus Maria Bernardus Maeterlinck (natus Gandavi die 29 Augusti 1862; mortuus Nicaeae die 6 Maii 1949), Comes Maeterlinck ab anno 1932 appellatus,[1] fuit scriptor, poeta, et dramatum scriptor Belgicus, qui Francogallice scripsit. Anno 1911, Praemium Nobelianum Litterarum accepit. Etiam praeses PEN Internationalis fuit.
Res apud Vicidata repertae:
Dramata sua sunt symbolicae mysticaeque imaginationis indagationes, quae de vita et morte tractant. Etiam progymnasmata de vitis insectorum florumque exposuit.