Mare Curalinum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Mare Curalinum,[1][2] est mare marginale septentrionali orientalique Australiae litori obiectum. Finitur ad occidentem ab orientali Terrae Reginae litore, ergo Magnam Curalii Obicem complectens, ad orientem a Vanuatu et Nova Caledonia, et ad boreorientem ab australi Insularum Salomonis extremitate.
Mare Curalinum ad septentriones et occidentem australem Novae Guineae orientalis partem attingit, ergo Sinum Papuanum complectens. Ad australem, se Mari Tasmaniano, ad septentriones Mari Salomonis, ad orientem Oceano Pacifico immiscet. Ad occidentem, a continentali Terrae Reginae litore finitur, et ad boreoccidentem se cum Mari Arafurano per Fretum Torresianum coniungit.
Mari est clima calidum et constans, pluviis et cyclomatibus tropicis frequentibus praeditum. Multas continet insulas humiles et scopulos curalii, cum Magna Curalii Obice, maximo orbis terrarum systemate scopulorum, quod ab UNESCO anno 1981 Situm Hereditatis Mundi pronuntiatum est. Omnia proposita explorationis petrolei apud Magnam Curalii Obicem anno 1975 terminata sunt, et piscatus in multis eius regionibus cohibetur. Scopulis insulisque Maris Curalini sunt permultae aves et vita aquatica, et ergo sunt locus periegesis populo gratissimus, per civitatem et orbem terrarum.