Lusitania (provincia Romana)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Lusitania erat provincia Romana ab Augusto creata cum Hispaniam Ulteriorem in duas provincias, Baeticam et Lusitaniam, anno 27 a.C.n. divisit. Praeses huius provinciae ab ipso principe designabatur inter viros praetorios qui nondum consulatum gesserant et legatus Augusti pro praetore dicebatur. Caput provinciae erat Emerita Augusta ad ripam fluminis Anatis ubi legatus hiemabat et ius dicebat. Anno 19 a.C.n. Asturiae et Callaecia, regiones nuper domitae, Lusitaniae adsignatae sunt, ultimis vero annis primi saeculi a.C.n. ad Hispaniam Citeriorem translatae[1].
Vide etiam paginam discretivam: Lusitania (discretiva).
Res apud Vicidata repertae:
provincia Romana
Civitas: Roma antiqua
Locus: 38°46′8″N 7°13′5″W
Civitas: Roma antiqua
Locus: 38°46′8″N 7°13′5″W
Fines
Forma
Caput: Colonia Iulia Augusta Emerita
Tabula aut despectus
Fines illius provinciae hodie sunt in Lusitania et Extremadura Hispaniae.