Litterae Romaniae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Litterae Romaniae sunt litterae in Romania praecipue Dacoromanice sed etiam in aliis linguis conceptae, et oralibus et scriptis. Ecclesia Orthodoxa Dacoromanica multum apud culturam Romaniae valuit.
Primus liber in regione Romanica impressus quidam liber religiosus Slavonice conscriptus anno 1508 erat. Primus autem liber Dacoromanice impressus fuit catechismus Protestans Diaconi Coresi, anno 1559 a Philippo Moldoveanul divulgatus. Alii libri e Graeca et Slavonica conversi impressi sunt saeculo sexto decimo exeunte. Dosoftei, episcopus, theologus, poeta Moldaviae, primum psalterium metricum Dacoromanicanum edidit, re vera in Polonia anno 1673, primam quidem exemplum poesis Dacoromanice scriptae notum.
Demetrius Cantemirius, princeps Moldaviae, linguista, historiographus, historias Romaniae Latine conscripsit.[1]
Poesis lyrica saeculo duodevicensimo exeunte carminibus amoris colebatur, praecipue annis ab 1769 ad 1799, secundum traditionem Anacreontis, poetae Graeci, ab Alecu Văcărescu. Cuius pater, Ienăchiƫă, poeta moralisticus, primam grammaticam Dacoromanicam composuerat; cuiusque filius, Iancu, eum poematibus excesserit, unde pater poesis Romanicae a criticis existimatur.[2]