Lingua Mandarina
sermo / From Wikipedia, the free encyclopedia
Lingua Mandarina[1] (官話 guānhuà, hoc est 'magistratuum sermo') est linguae Sinensis forma normalis quae nationalis seu communis late et lege habetur et per orbem terrarum docetur. Una est linguarum Sinicarum, quae divisio constituunt familiae Sinotibetanae.
In Sinis continentalibus, Honcongi, Macaique plerumque appellatur Putonghua ((Pinyin) Pǔtōnghuà; (Sinice simplificato / translaticio) 普通话 /普通話), quod ad litteram significat "universalem communicationis loquelam"[2]. Etiam praecipue in Taivania, et interdum in continente et Honcongi, appellatur guoyu ((Pinyin) Guóyǔ; Sinice simplificato / translaticio) 国语 / 國語) quod ad litteram significat "nationalem linguam" seu "regni linguam".
Lingua normalis, quamquam eius propositum est ut eadem sit ubique, nihilominus in pronuntiatu et vocabulario per territorium Sinense variat. Et quamquam lingua normalis pronuntiatus fundamenta in dialecto Mandarina Pechinensi habet, versio normalis quae in continente extra Pechinum et in Taivania docta est multo discrepat a dialecto qua ipsi cives Pechinenses loquuntur. Etiam divisiones socio-politicae quae annis 1950 inter Continentem Sinensem, Honcongum, Macaum, et Taivaniam habentur, efficerunt ut lingua normalis Mandarina in eis locis docta inter se discrepare plene visa sit, usque in systemate scribendi, quia in continente characteribus simplificatis a communistis citatis scribunt dum extra continentem characteribus translaticiis.