Lingua Amharica
lingua / From Wikipedia, the free encyclopedia
Lingua Amharica (Amharice አማርኛ Amarəñña /amarɨɲːa/) est lingua Semitica in usu in Aethiopia, secunda lingua Semitica in orbe terrarum post linguam Arabicam, et lingua publica et administrativa Reipublicae Democraticae Foederalis Aethiopiae. Amharica etiam est lingua publica vel administrativa nonnullarum civitatum intra systemate foederali. A temporibus mediaevalibus ad hodierna fuit lingua administrativa reipublicae, militiae, et Ecclesiae Tawahedo Orthodoxae Aethiopicae. Census anni 2007 numeravit paene 22 milliones loquentium quibus Amharica patrius sermo est.[1] Extra Aethiopiam, Amharica est lingua 2.7 millionum fere emigrantium. Scribitur a laeva in systemate scribendi ፊደል (fidel Amharico), quod ex abugida Ge'ez ortum est, in linguis Semiticis Aethiopicis, ፊደል fidel ('systema scribendi', 'littera') et አቡጊዳ abugida appellatum, ex primis quattuor litteris Aethiopicis, quae verbum abugida una genuerunt, hodiernum vocabulum linguisticum.
Haud constat unum modum translitterationis litterarum Amharicarum in litteras Romanas esse. Exempla Amharica in partibus infra systemate utuntur quotidiano, sed non universali, inter linguistas qui linguas Semiticas Aethiopicas bene sciunt.