Linea Mason-Dixon
From Wikipedia, the free encyclopedia
Linea Mason-Dixon vel Linea Mason Dixonque (Anglice: Mason-Dixon Line) est linea quam Carolus Mason et Ieremia Dixon annis 1763–1767 permensi sunt ut dissensionem de finibus inter colonias Britannicas in Americá Colonicá solverent.[1] Est linea confinii inter quattuor civitates Civitatum Foederatarum, formans partem finium Pennsylvaniae, Terrae Mariae, Delavariae, et Virginiae Occidentalis (quae illo tempore fuit pars Virginiae).