Liger
From Wikipedia, the free encyclopedia
Liger[1][2][3] Francice: Loire), est longissimum e fluminibus Franciae. Fons in Gerbario Iugo[1] oritur e Monte Cebenna in Ardesca. Liger transit per Arverniam, Centrum et Pagos Ligeris ad Oceanum Atlanticum.
Vide etiam paginam fere homonymam: Liger (praefectura Franciae).
More information Longitudo, Altitudo fontis ...
Longitudo | 1,012 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 1,408 m |
Decursus aquae | 850 m³/s |
Area systematis | 117,000 chm² |
Fons | Francia |
Ostium | |
Regio |
Close
Cum autem moles aquae secundum tempestatem permaxime variabilis sit, onerariae navigatio ab lustris relicta est. Transitus vero navium, otii viatorum causa, permanet. Inveniuntur enim praeter amnem mirae villae et horti, qui a regibus Franciae in XVI° saeculo structi sunt: quare Liger hodie saepe regale flumen vocatur.