Lex Licinia de sodaliciis (55 a.C.n.)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Lex Licinia de sodaliciis[1] est lex anno 55 a.C.n. a consule Marco Licinio Crasso, una cum Pompeio collega [2], lata quae ambitum coercebat. Ipsi triumviri (Crassus, Pompeius, Caesar) sodalitates circa se collegerant : sodalicia adversariorum igitur, non sua reprimere volebant. Itaque statim consules facti mense Martio amicos suos praetores aut aediles faciendos curaverunt, vi Catonem a praeturae petitione arcentes, atque sibi provincias imperiumque proconsulare in quinquennium decerni antequam legem ad populum ferrent quam senatores, Afranio referente[3], mense Februario iam auctoritate sua sanxerant. Ita triumviri in ius vocari non iam poterant quoniam magistratus cum imperio immunes erant.