Isidorus Hispalensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sanctus Isidorus Hispalensis (natus ca. 560; mortuus 4 Aprilis 636) fuit archiepiscopus, Doctor Ecclesiae, unusque ex egregissimis antiquitatis posterioris auctoribus. Etymologiarum sive Originum, magnum opus suum, maximi momenti ad eruditos Latinos mediaevales erat, quia scientiam diversarum disciplinarum et doctrinarum ab classicis antiquisque posterioribus scriptoribus collectam continet.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 560; Carthago Nova
Obitus: 4 Aprilis 636, 636; Spalis
Patria: regnum Toletanum
Obitus: 4 Aprilis 636, 636; Spalis
Patria: regnum Toletanum
Memoria
Sanctus, sanctus (feriae die 4 Aprilis)
Vide etiam paginam discretivam: Isidorus (nomen).
Isidoro, ob Etymologias suas, dignitatem patroni academicorum historiae, philosophiae, philologiae, archaeologiae geographiaeque Ecclesia Catholica dat. Propositum factum est Sanctae Sedis Isidorum Hispalensem designare patronum interretis (id est etiam Vicipaediae, quae ergo quasi hodiernum Etymologiarum genus videtur).[1]